Mundus subterraneus
in XII libros digestus
Liber secundus Technicus
De admirando Globi Terreni opificio
Caput 15
De Inaequalitate fundi Maris:
cui jungitur  Historia memorabilis  supradicta confirmans


Pescecola

 

 

Addam hoc loco Historiam, quae tempore Friderici Regis in Sicilia contigit, qua, quae hucusque de  fundi Maris inaequalitate dicta sunt, comprobantur.
Fuit in Sicilia tunc temporis Urinator quidam, fama celeberrimus Nicolaus nomine, quem natandi peritia vulgo Pescecola id est, Nicolaum piscem nominabant.
Hic puero mari assuetus, & natandi peritia cumprimis excellens, ostreis & corallis, similibusque in fundo maris colligendis fer unic destinebatur, quibus postea, venditis vitam tolerabat.
Tant autem marino commercio afficiebatur, ut quatuor aut quinque dies fere, primis temporibus, mari immoraretur, crudis piscibus vitam sustentans; ibat & redibat passim in Calabriam natando, tabellarii munere functus: dicitur Liparitanas Insulas natatu non semel penetrasse; inventus fuit nonnumquam Triremibus in medio aestuantis & procellosi maris sinu regione Calabriae, nautis marinum quoddam monstrum ad primum adspectum, eum opinantibus; sed a nonnullis cognitus in triremem receptus fuit; interrogatus quonam tenderet in mari tot procellis agitato?
Respondit se literas ad nescio quam Urbem coriaceae bursae & trochlea affabr munitae, n ab ambiente humore vitiarentur, inclusas portare: tandem post longam confabulationem bene pastus, nautisque valere iussis mari se denique commisit.

Narrant praetere ex continuo aquarum contubernio dictum Nicolaum ita naturam, temperamentunque mutasse, ut amphibio, quam homini similior esset; excrescente inter digitos in foraiam pedum anseris cartilagine ad natandum necessaria, pulmoneque ita diducto,  ut ad integrim  diem sufficientem ad respirandum arem contineret.
Commorante itaque quodam tempore Siciliae Rege  Messanae cum incredibilia passim de hoc Urinatore sibi narrari audisset, curiositate simul & desiderio vivendi hominis impulsus, eum sibi sisti voluit;  quod postqiam diu terr marique quaesitus esset tandem factum fuit.
Audierat Rex mira quaedam de vicinae Charybdis natura sibi narrari, obtent itaque tam oportuna occasione interiorem Charybdis constitutionem explorandam duxit, quod quidem nisi per hunc Nicolaum fieri melius posse non existimabat.
Jussus itaque Nicolaus in fundum se dimittere; & quoniam aliquantulum Regis imperio, praetensis summis solique sibi notis periculis, refragari videbatur: Rex ut ad operis  xecutionem animosiorem redderet Nicolaum, auream pateram eo in loco projici jussit, suam fore pollicitus, si proiectam referret.

Nicolaus auro allectus, acceptataque conditione sese in imos mox gurgites praecipitavit: ubi fer ad tres horae quadrantes permansit, Rege adstantibusque magno cum desiderio exspectantibus; Qui tandem magno ex imo voiticis fundo regurgitatus impetu,  pateram projectam, manu triumphantis in morem jactitans, intra palatium receptus fuit, et cum labore nimio nonnihil debilitatus, lautoque prandio refocillatus somno aliquantulum indulsisset, ad Regis conspectum venit;  qui de omnibus, quae  in fundo compererat,  interrogatus, sic Regem allocutus dicitur:
- Clementissime Rex, quae jussisti, executus sm; jussis tuis nunquam obtemperassem, si quea comperi, prius novissem,  etiam prm isso mihi imperii  tui dimidio: temeritatem magnam commisi, dum temeritatem putavi, Regis iussui non parere.

Rege ver causam temeritatis postulante, respondit:
- Scias Rex, quatuor esse, quae hunc locum non dicam, mihi similibus Urinatoribus, sed vel ipsis piscibus impenetrabilem, nimis metuendum reddunt:
Primo fluminis ex imis pelagi voraginibus ebullientis impetus, cui vix homo quantumvis summo robore viribusque instructus sit, resistat, quem neque ego perrumpere valui, unde per alia diverticula in profundum me descendere oportuit.
Secund scopulorum passim obviorum multitudo, quorum fundos sine manifesto vitae & excoriationis periculo vix subii.
Tertio, Euripi seu subterranearum aquarum aestus, qui se ingenti impetu ex intimis scopulorum visceribus evolvunt, quorumque fluxus contrarius vortices agit tam formidabiles, ut vel solo metu consternatum hominem examinare possint.
Quart. Ingentium Polyporum greges, qui scopulorum lateribus adhaerescentes cirris long lateque exporrectis summum mihi horrorem incutiebant; ex quibus unum, si corporis pulpam spectes, hominis magnitudine majorem vidi, si cirros ii decempedae longitudine non cedebant, quibus si me strinxissent, inevitabili mortis periculo ad se attractum solo amplexu exanimassent; stabulantur & in vicinis scopulorum latibulis pisces atrocitate immanes, quos Canes vocant, vulg pesce Cane & triplici dentium ordine fauces instructas habent, Delphinis corporis mole haud impares, quorum saevitie nemo tutus esse potest;  quos enim dentibus; apprehenderint, de ipsis actum esse cert tibi persuadeas; siquidem nullae macherae, acinaces nulli tanta tamque acuta acie instructi esse possunt,  quam haec  maris monstra dentium acumine in quibuscunque rebus-dissecandis non superent.

Hisce ex ordine expositis, quaesitiis fuit, quonam modo injectam pateram tam cit invenire potuisset? respondit, Pateram ex vehementi aquarum fluxu & refluxu minim ad perpendiculum descendisse, sed  eam mox aquarum impetu excussam eo fer modo, quo semet excussum dicebat, intra quandam scopuli reperisse,  quae si in fundum descendisset, fieri non totuisse, ut in tanta aestuum ebullitione turbinumque impetu spes ulla eam reperiendi superfuisset.
Euripos enim quibus aqua subterranea nunc intra viscera absorbetur, nunc eadem regurgitatur, tanta perturbatione agitari, ut nulla vis sit, quae eis resistere possit.
Accedere, mare in eodem loco ade profundum esse, ut cimmeriis pene tenebris oculos offundat.
Quaesitus & de Freti interioris dispositione: Respondit, totum innumeris scopulis implexum, ex quorum radicibus subterranearum intercurrentiuin aquarum fluxus refluxsusque pr temporis diversitate eas efficit in superficie perturbationes, quales Nautae magno navium periculo experiuntur.
Rogatus porro fuit,  si animus ispi sufficeret, ad denu tentandum hujus Charybdis fundum:  respondit , quod non.
Victus tamen etiam altera vice marsupio pleno nummis aureis, cum annexa patera magni pretii in Charybdim projecta; aurique sacra fame allectus, secundo se in gurgitem dedit praecipitem, sed nunquam amplius comparuit, forsan Euriporum impetu intra Montium labyrinthos abductus, aut piscibus, quos timuerat, praeda factus.

Hanc historiam prout in Actis Regiis descripta fuit, Secretarlo Archivi mihi comunicatam apponere hoc loco visum fuit, ut marinum vorticosi tractus luculentius paterent

 

 

A. KtRCHER da Geyson

 

 

www.colapisci.it