Mundus subterraneus
in XII libros digestus
Liber secundus Technicus
De admirando Globi Terreni opificio
Caput 15
De Inaequalitate fundi Maris:
cui jungitur Historia memorabilis supradicta confirmans
Pescecola
Addam hoc loco Historiam, quae tempore Friderici Regis in Sicilia contigit,
qua, quae hucusque de fundi Maris inaequalitate dicta sunt,
comprobantur.
Fuit in Sicilia tunc temporis Urinator quidam, fama celeberrimus
Nicolaus nomine, quem à natandi peritia vulgo
Pescecola id est,
Nicolaum piscem nominabant.
Hic à puero mari assuetus, & natandi peritia cumprimis excellens,
ostreis & corallis, similibusque in fundo maris colligendis feré
unicé destinebatur, quibus postea, venditis vitam tolerabat.
Tantò autem marino commercio afficiebatur, ut quatuor aut
quinque dies fere, primis temporibus, mari immoraretur, crudis
piscibus vitam sustentans; ibat & redibat passim in Calabriam
natando, tabellarii munere functus: dicitur Liparitanas Insulas
natatu non semel penetrasse; inventus fuit nonnumquam à Triremibus
in medio aestuantis & procellosi maris sinu é regione
Calabriae, nautis marinum quoddam monstrum ad primum adspectum, eum
opinantibus; sed a nonnullis cognitus in triremem receptus fuit;
interrogatus quonam tenderet in mari tot procellis agitato?
Respondit se literas ad nescio quam Urbem coriaceae bursae &
trochlea affabré munitae, nè ab ambiente humore vitiarentur,
inclusas portare: tandem post longam confabulationem bene pastus,
nautisque valere iussis mari se denique commisit.
Narrant praetereà ex continuo aquarum contubernio
dictum Nicolaum ita naturam, temperamentunque mutasse, ut amphibio,
quam homini similior esset; excrescente inter digitos in foraiam
pedum anseris cartilagine ad natandum necessaria, pulmoneque ita
diducto, ut ad integrim diem sufficientem ad respirandum aërem
contineret.
Commorante itaque quodam tempore Siciliae Rege Messanae cum
incredibilia passim de hoc Urinatore sibi narrari audisset,
curiositate simul & desiderio vivendi hominis impulsus, eum sibi
sisti voluit; quod postqiam diu terrâ marique quaesitus esset
tandem factum fuit.
Audierat Rex mira quaedam de vicinae Charybdis natura sibi narrari,
obtentà itaque tam oportuna occasione interiorem Charybdis
constitutionem explorandam duxit, quod quidem nisi per hunc Nicolaum
fieri melius posse non existimabat.
Jussus itaque Nicolaus in fundum se dimittere; & quoniam
aliquantulum Regis imperio, praetensis summis solique sibi notis
periculis, refragari videbatur: Rex ut ad operis xecutionem
animosiorem redderet Nicolaum, auream pateram eo in loco projici
jussit, suam fore pollicitus, si proiectam referret.
Nicolaus auro allectus, acceptataque conditione sese in imos mox
gurgites praecipitavit: ubi ferè ad tres horae quadrantes
permansit, Rege adstantibusque magno cum desiderio exspectantibus;
Qui tandem magno ex imo voiticis fundo regurgitatus impetu, pateram
projectam, manu triumphantis in morem jactitans, intra palatium
receptus fuit, et cum labore nimio nonnihil debilitatus, lautoque
prandio refocillatus somno aliquantulum indulsisset, ad Regis
conspectum venit; qui de omnibus, quae in fundo compererat, interrogatus,
sic Regem allocutus dicitur:
- Clementissime Rex, quae jussisti, executus sm; jussis tuis nunquam
obtemperassem, si quea comperi, prius novissem, etiam pròm isso
mihi imperii tui dimidio: temeritatem magnam commisi, dum
temeritatem putavi, Regis iussui non parere.
Rege verò causam temeritatis postulante, respondit:
- Scias Rex, quatuor esse, quae hunc locum non dicam, mihi similibus
Urinatoribus, sed vel ipsis piscibus impenetrabilem, nimis metuendum
reddunt:
Primo fluminis ex imis pelagi voraginibus ebullientis impetus, cui
vix homo quantumvis summo robore viribusque instructus sit, resistat,
quem neque ego perrumpere valui, unde per alia diverticula in
profundum me descendere oportuit.
Secundò scopulorum passim obviorum multitudo, quorum fundos
sine manifesto vitae & excoriationis periculo vix subii.
Tertio, Euripi seu subterranearum aquarum aestus, qui se ingenti
impetu ex intimis scopulorum visceribus evolvunt, quorumque fluxus
contrarius vortices agit tam formidabiles, ut vel solo metu
consternatum hominem examinare possint.
Quartò. Ingentium Polyporum greges, qui scopulorum lateribus
adhaerescentes cirris longé lateque exporrectis summum mihi
horrorem incutiebant; ex quibus unum, si corporis pulpam spectes,
hominis magnitudine majorem vidi, si cirros ii decempedae
longitudine non cedebant, quibus si me strinxissent, inevitabili
mortis periculo ad se attractum solo amplexu exanimassent;
stabulantur & in vicinis scopulorum latibulis pisces atrocitate
immanes, quos Canes vocant, vulgò pesce Cane & triplici
dentium ordine fauces instructas habent, Delphinis corporis mole
haud impares, à quorum saevitie nemo tutus esse potest; quos enim
dentibus; apprehenderint, de ipsis actum esse certò tibi
persuadeas; siquidem nullae macherae, acinaces nulli tanta tamque
acuta acie instructi esse possunt, quam haec maris monstra dentium
acumine in quibuscunque rebus-dissecandis non superent.
Hisce ex ordine expositis, quaesitiis fuit, quonam modo injectam
pateram tam citò invenire potuisset? respondit, Pateram ex
vehementi aquarum fluxu & refluxu minimé ad perpendiculum
descendisse, sed eam mox aquarum impetu excussam eo feré
modo, quo semet excussum dicebat, intra quandam scopuli reperisse, quae
si in fundum descendisset, fieri non totuisse,
ut in tanta aestuum ebullitione turbinumque impetu spes ulla eam
reperiendi superfuisset.
Euripos enim quibus aqua subterranea nunc intra viscera
absorbetur, nunc eadem regurgitatur, tanta perturbatione agitari, ut
nulla vis sit, quae eis resistere possit.
Accedere, mare in eodem loco adeò profundum esse, ut
cimmeriis pene tenebris oculos offundat.
Quaesitus & de Freti interioris dispositione: Respondit, totum
innumeris scopulis implexum, ex quorum radicibus subterranearum
intercurrentiuin aquarum fluxus refluxsusque prò temporis
diversitate eas efficit in superficie perturbationes, quales Nautae
magno navium periculo experiuntur.
Rogatus porro fuit, si animus ispi sufficeret, ad denuò
tentandum hujus Charybdis fundum: respondit , quod non.
Victus tamen etiam altera vice marsupio pleno nummis aureis, cum
annexa patera magni pretii in Charybdim projecta; aurique sacra fame
allectus, secundo se in gurgitem dedit praecipitem, sed nunquam
amplius comparuit, forsan Euriporum impetu intra Montium labyrinthos
abductus, aut piscibus, quos timuerat, praeda factus.
Hanc historiam prout in Actis Regiis descripta fuit, à Secretarlo
Archivi mihi comunicatam apponere hoc loco visum fuit, ut marinum
vorticosi tractus luculentius paterent
A. KtRCHER da Geyson
www.colapisci.it
|