Scala celi
Alcune Maledizioni
Item ad idem.
Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuerunt duo fratres, unus prudens et alter fatuus.
Qui ad longinquam regionem accedentes; dum in via a pastoribus sunt edocti quod duas vias habebant: unam
asperam sed securam, aliam planam sed latronibus plenam. Tunc cum sapiens elegisset asperam et stultus planam et deliciosam,
victus sapiens precibus stulti cum eo per viam planam incessit. In qua dum fuissent capti a latronibus, vulnerati et spoliati, et dum ducerentur ad
mortem, dixit sapiens stulto:
"Maledictus sis quia duxisti me ad hanc viam.”
Tunc respondit fatuus:
"Maledictus sis tu quia secutus es me, cum scires me esse fatuum.”
Et sic percussi a latronibus ambo perierunt.
Isti duo fratres sunt corpus et anima, unde anima est tanquam sapiens frater,
corpus vero est tanquam stultus. Et ambo accedunt ad patriam vel peregrinationem
eternam. Et quia occurrunt eis due vie, scilicet penitentie, paupertatis et
amoris Dei que est via aspera, et via deliciarum, divitiarum et bonorum que est lata et plana via et
in qua morantur latrones infernales; pastores id est prelati et predicatores
consulunt ut incedamus per primam et consideramus secundam, tunc anima que est
frater sapiens elegit penitentiam.
Corpus vero quod est frater fatuus et diligit pulcritudinem ornamentorum et
vanitatem leticiarum, irregularitatem lasciviarum, elegit viam planam deliciarum.
Et tandem suis affectionibus, suis motibus sic trahit animam ut ducat eam secum.
Et cum sunt spoliati omnibus virtutibus, omnibus meritis Sanctorum, omnibus
suffragiis ecclesie, et sunt vulnerati per infinita peccata, dum trahuntur ad
divinum judicium, anima maledicit corpori et corpus anime, et sic ambo
adjudicantur damnationi eterne.
Quintum malum est eterna damnatio.
Refert Gallus quod fuit malefica utens mirabilibus deliciis. Que cum quadam die
agnosceret sibi imminere mortem, vocatis filiis suis ait illis:
"Rogo vos per materna viscera ut cum mortua fuero consuatis me in corio crineo
et includatis me in sepulcro lapideo, et cooperturam ejus constringatis cum
ferro et plumbo, tribus cathenis ferreis et magnis totum sepulcrum ligate, et
cum tribus diebus ibi fuerim, pro me cantate missam. Si in quarto die me inveneritis in terra me sepelietis.”
Cum autem omnia fuissent completa, primis duabus noctibus cum mirabili strepitu
demones irruentes circa sepulcrum duas cathenas confregerunt, media integra
remanente. Sed in tercia nocte circa gallicantum advenit cum magno strepitu
magna et mirabilis multitudo hostium, et templum in quo sepulcrum erat positum a
fundamento visum est moveri.
Tunc unus demon terribilior ceteris accessit ad sepulcrum, clamavit dicens:
"Surge maledicta, et accipe in tuo corpore maledictionem eternam, eo quod totum
corpus tuum et cor deditum fuit deliciis, vanitatibus, honoribus et peccatis.”
Quod cum illa respondisset de sepulcro:
"Non possum quia ligata sum vinculis.”
Ille accedens ad sepulcrum cathenam et ligamenta ut stuppam confregit, et inde
eam extrahens de sepulcro, super equum igneum eam posuit et in presencia omnium
ad infernum deduxit.
Fuit quidam aper in silva qui elegit sibi quercum mire pulcritudinis, nec erat
animal adeo in nemore quod audebat comedere glandes illius, nec requiescere sub
umbra ejus nisi solus aper.
Tandem venit unus pastor ad colligendum glandes illius quercus, quod videns aper
cucurrit contra eum, et pastor ascendit quercum et salvatus est. Aper vero
stetit ad pedes arboris; quod aspiciens pastor glandes collegit et apro
projecit, et non solum semel sed et bis et ter; et cum fuisset saturatus juxta
arborem jacere incepit. Pastor vero clam descendens, cum una manu quercum
tenebat et altera ventrem apri fricabat. Ad cujus fricationem dum obdormivisset
aper, evaginato gladio ipsum interfecit.
"Ita domine mi, erit de vobis: vos estis aper , quercus est dignitas imperialis quam nullus fuit ausus invadere,
nisi solus iste maledictus filius vester, et quid facit ipse? Quia vos jam
turbatum et furiosum propter malum per eum factum, ipse colligit glandes id est
persuasiones istorum sapientum, qui remittunt justiciam vestram; et cum
obdormieritis dissimulando tantum malum ipse evaginabit gladium et interficiet
bonitatem vestram.”
Tunc respondit imperator:
"Nequaquam sic erit, sed cras morietur.”
Summo mane surrexit imperator et convocatis principibus jubet filium de carcere
extrahi et adducto, prolata sententia jussit ut ducatur ad mortem. Tunc surrexit
secundus sapiens et ait:
"Quomodo sol perdidit lumen suum, et fons copiosissimus est exsiccatus? Et hoc
in sententia hujus juvenis in qua justicia obscuratur, et misericordia
annulatur. Sed vere cognosco et principes romani hoc attente credunt quod, si tu
nunc hanc sententiam executionis dederis, Deus puniet te sicut punivit
Ypocratem."
Quam punitionem affectans scire imperator, sapiens differebat dicere quousque ab
imperatore fuisset promissum quod de illo die juvenis non reciperet mortem.
Quo facto et juvene reducto ad carcerem, secundus sapiens sic dixit:
"O imperator et principe romanus, Ypocras fuit medicus peritissimus et habuit nepotem eo subtiliorem. Et ideo Ypocras quantum poterat occultabat sibi
experimenta curandi. Nepos tamen optime attendebat et ad infirmitatem et ad modum curandi et hec omnia conscribebat in libris. Tunc accidit ut infirmaretur
filius cujusdam comitis, et quia Ypocras ire non potuit cum fuisset vocatus, nepotem suum misit. Qui considerans qualitatem egritudinis et complexionem
infirmi ac parentum proprietates, reperit in infirmo non esse aliquod vestigium comitis, et vocata matre secrete dixit ei juvenem non posse curari, nisi
vidisset plene complexionem patris. Tunc illa amore juvenis mota revelavit quomodo erat de adulterio conceptus et patrem verum sibi ostendit. Qui cognita
ejus conditione et proporcionata medicina cum oppositis secundum artem, juvenem curavit, et rediens cum magnis donariis ad Ypocratem quid fecerat nunciavit. Qui
magis invidens ejus subtilitati, duxit eum ad viridarium herbarum et requirit an determinatas herbas cognosceret; qui cum respondisset quod sic et experimento
probasset, ait Ypocras: "Collige mihi de tali.”
Qui cum reclinasset se, Ypocras evaginato gladio nepotem occidit. Transactis ergo multis diebus, fluxus ventris Ypocratem invasit, quem sedare nepos suus
super omnes viventes melius sciebat. Unde cum vas magnum cereum perforatum multis foraminibus et plenum aqua Ypocras cum medicinis absque clausura
foraminum restrinxisset a fluxu, ait:
"Justum est Dei judicium ut ab hac infirmitate non possim curari, quia interfeci illum qui in hoc super omnes florebat, restringo insensibilia et me
ipsum restringere non valeo.”
Ita dico tibi imperator, filius tuus in bonitate et sciencia viget super omnes romanos; et ideo si tu ipse interficies eum, ex hoc quod discernit omnem
malitiam, dum fluxum viscerum habebis post ejus mortem per tuam uxorem, tunc tu dices:
"Maledictus sim ego quia interfeci illum per quem fui protectus."
Tunc imperatrix istis auditis imperatori vultum malum ostendit, et dum fuisset in secreto cubiculo, ait:
"Heu! Domine imperator, hactenus erat dictum quod verbum imperatoris stabile erat. Sed nunc video quod promissio vestra non continet veritatem, nec facietis
justiciam de filio vestro, quousque vobis contingat sicut contigit cuidam militi in terra mea qui a rege fuit positus custos turris in qua servabatur ejus
thesaurus, et a rege congrua stipendia militi donabantur. Surrexerunt invidi et post viginti annos miles expellitur de hoc officio, subtracta pensione et
stipendio pauperrimus est effectus. Qui vocans filium proprium, considerata ingratitudine regis convenerunt ut clam violarent turrim et de thesauro
reciperent necessaria vite. Facto quod dixerant, et per multos annos tenuissent, diminutio thesauri manifeste apparuit. Ingressus diligenter requiritur et
foramine invento, tunc custos secrete vas impleri fecit visco et apponi jussit juxta foramen. Tandem miles ingrediens ad furandum, sicut semper consueverat,
illaqueatus est in visco. Et dum hoc notificasset filio qui extra remanserat, filius evaginato gladio caput patris precidit, et secum portavit ac in cloacam
magnam projecit, ne cognosceretur quis vel cujus generis esset. O domine mi, si vultis attendere sic faciet vester filius, nam inducet vos ad rapinas et
illicita. Sed quando videbit vos esse inviscatum diversis malis, prescindet caput vestrum.”
Item.
Fingitur fabula quod terra semel peperit unum pulcerrimum montem et iste mons contraxitjmatrimonium cum sole.
Tandem omnes creature respicientes pulcritudinem solis et pulcritudinem montis crediderunt quod fru,ctus, arbores,
lapides preciosos, herbas viventes et fontes summe valoris debent parturire. Unde omnes creature expectabant partum ejus. Finaliter peperit et loco arboris
produxit spinas, loco fructuum produxit tempestates, loco herbarum produxit serpentes et mures, loco lapidum prec~osorum produxit ignem sulphureum.
Tunc creature dixerunt:
«Maledicta sit talis mater que tales filios dedit nobis.»
Mons est homo, sol sapientia, quod expectabatur sunt consolationes et orationes et cetera.
Item.
Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam religiosus et sacerdos qui pro matre sua mortua continue celebrabat et se magnis penitentiis
affligebat.
Dum autem quadam die cum lacrimis Deum pro ea oraret, vidit eam coram se stantem et equitantem super draconem crudelissimum, ignem sulphureum spirantem; ab
utraque parte ipsius stabat demon unus et cum cathenis igneis habentibus aculeos intrantes intra eam tenebant eam ligatam. De capite ejus exibant lacerte multe
et maxime que sugebant cerebrum ejus, in oculis ejus scorpiones stabant et in auribus ejus crudelissimi mures, symea stabat ante eam; et cum crudelissimo
lapide comminuebat et frangebat labia, os dentes ejus, serpens maximus cingebat collum ejus et sugebat ubera, in manibus erant anuli ignei, et pedes cingebantur
subtus ventrem draconis ferro candenti.
Cumque iste hoc videns territus rueret et non posset facere verbum, illa clamavit:
"Noli timere, fili mi, quia ego nec illi qui mecum sunt possunt tibi nocere. Ego, inquit, sum illa maledicta et infelix mater tua que damnata eternaliter
subici debeo istis penis."
Tunc filius resumptis viribus ait matri:
"Cur estis damnata, cum fueritis confessa et susceperitis bene ecclesiastica sacramenta?"
Respondit illa:
"Ornamentum vanum nihil aliud est quam saccum vel area plena ira Dei; et quia totam juventutem meam in lasciviis, in picturis, in ornamentis vanis expendi et
de istis confiterer non tamen omni proposito dimittendi, ideo damnata sum.”
Tunc filius:
"Quid significant iste pene?"
Respondit mater:
"Draco iste quem equito est mihi datus pro corruptis consensibus, quos ego feci et affectavi et dedi occasiones multas peccandi. Isti duo demones qui ex utroque
latere me affligant, unus est pro retractione bonorum quam ego feci fieri patri tuo ut providerem mihi in vanis ornamentis; alter est pro provocatione quam ego
faciebam ad alias mulieres ut similibus ornamentis et figuris raubarum et picturis se componerent.
Cathene sunt mihi date propter vanitatem cingulorum et zonarum argentearum quas libenter eundo in tunica ostendebam, et quot clavos argenteos habebam tot clavi
ferrei de ista cathena intrant intra me qui cruciant me mirabili modo. Vinculatio manuum est propter corruptos tactus factos, anuli ignei propter
ostensionem manuum; et quia sustinui istos corruptos tactus sugit mea ubera cum dolore horribili. Lapis frangens os, labia et dentes et linguam est propter
corrupta oscula, propter immunda verba, propter lascivos cantus. Mures aurium propter corruptum et dissolutum auditum, sed scorpiones oculorum propter
corruptos aspectus. Lacerte capitis sunt propter alienos crines et ornatus varios et lotiones indebitas mee faciei et mei capitis. Vinculatio pedum subtus
ventrem draconis propter coreizationes et inordinatos discursus quos ego feci. Et ideo nec preces tue nec cujuscunque alterius possunt minuere penam meam."
Et subito eam rapiens draco qui eam portavit, tanquam fulgur cum horribili ululatu recessit.
j. Gobi
1480
www.colapisci.it
|