LATINITAS Opus Fundatum in Civitate Vaticana
De Re
Historica
DE
COLAPISCE
De Colapisce multa quidem atque paene incredibilia narrantur. Alii
Villelmo in Sicilia regnante, alii sub Rogerio rege eum natum esse
tradunt; Salimbene De Adam, Chronicorum scriptor, dicit eum sub Friderico
Romano Imperatore et Siciliae rege vixisse notitiasque de eo a quibusdam
Messanensibus Ordinis Sancti Francisci religiosis accepisse se
adfirmat. Eadem fere Iovianus Pontanus,
maximus Latinorum carminum auctor, narrat et confirmat eum fuisse Siculum:
Alta Pelori saxa virum
genuere, aluit quoque Sicilis Aetna (Iov. Pont., Urania, 1.
IV)
Ipse
puer a senioribus accepi Colam natum esse matre Aetnaea, qua Acis flumen,
longo sub Aetnae rupibus itinere peracto, ad mare pervenit oscula petens
Galateae, cuius impenso flagrabat amore; Colapiscis pater ovium gregem
modo per Aetnae declivia, modo in montibus Peloritanis pascebat
(1). Usque a primis vitae annis puer, cui
Nicolaus nomen datum erat, haudquaquam patris vestigia secutus
est:
Avia montis nulla petit,
nulla ipse feris venabula torquet; litoribus tantum assistit,
Neptuniaque antra sola placent, solis gaudet piscator
arenis. (Iov. Pont. ibid.)
Retia
non feris, sed piscibus captandis parabat: si ostreas atque echinos
legerat, si piscem insolita ceperat magnitudine, gaudebat; maiorem etiam
voluptatem capiebat, si ima maris penetraverat vel delphinum nandi
celeritate superaverat. Bucinator autem tam
bonus factus est ut omnes piscatores posset superare; quae res patri, qui
pastor tenues inflare solebat avenas, minime
placuit. Iam puer, qui delphino insidens maris
aequora lustrare solebat, notior erat piscibus quam terrae incolis, quo
factum est ut nomine leviter mutato Colapiscis appellatus sit, non quia in
piscem esset mutatus, sed quia mare libentius quam terram
incolebat. Amicum habuit Colapiscis delphinum
quemdam, quem Alphium appellavit, a quo artem secreta maris explorandi
didicit. Multa atque mirabilia in imo mari puer abdita esse cognovit;
naves sive antiquas sive recentes submersas vidit, quarum in alveis
thesauri ingentes iacebant, numquam postea hominum avaritiam
excitaturi. Maxime autem admiratus est quosdam
recessus, quos eius aetatis homines Sirenum esse domos putabant, ubi
zapphiri et smaragdi, coralia et margaritae, tamquam lucernae, claram
fundebant lucem: vere credi poterat Neptuni et Nereidum esse domos iam
desertas. Tot thesauri inventi minime pueri cupiditatem excitaverunt, qui
paucas olim margaritas attulit matri, quas illa recusavit, cum de earum
origine non satis esset certa. Tanta maritimarum artium atque natandi peritia per hominum ora non solum in
Sicilia sed in ceteris quoque Europae regionibus pervulgata et cognita,
effecit ut Colapiscis adulescens iam a regibus et a principibus ad res
miras atque incredibiles quaereretur sive navis submersae thesauri erant
recuperandi sive pisces forma gustuve rari essent captandi; neque tamen
regum gratiam semper adeptus est; quin etiam, cum saevi atque difficiles
illius aetatis tyranni essent, saepe Colapiscis ea facere coactus est,
quae numquam se facturum putaverat. Neque
amoris blanditiis frui facile potuit, cum omnes virgines illum caverent
iuvenem qui libentius in mari quam in terra viveret saepiusque ima maris
peteret quam amoenos recessus ubi iuvenes puellaeque mutuum exercent
amorem. Semel tamen amor pectus eius
temptavit. Hispaniae rex in Siciliam venerat, Friderici regis hospes atque
secum duxerat tres virgines filias, venustate egregias, quae, cum
delectationis causa mare navigarent, quod Aetnae pedes, ut ita dicam,
adluit, aetate ultima sororum, quae prima erat venustate, anulum in mare
prolapsum amisit vel potius, ut multi dixerunt, ex proposito in mare
abiecit ut Colapiscis peritiam atque praestantiam
experiretur. Regia puella centum aureos
nummos, purpureo sacco inclusos, se daturam promisit, ei qui anulum
recuperaret; Colapiscis, statim advocatus, dixit se non aureos nummos
pretium laboris sed osculum tantum petere. Regiae puellae promissis adductus Cola in mare se proiecit ac tam diu sub
undis nare coactus est, ut multi iam de eius reditu desperarent. Arduum
enim ac paene impossibile fuit anulum recuperare propter imi maris
tenebras, periculis undique imminentibus. Ille
demum ex undis elapsus, anulum retulit osculumque accepit. Neque amoris
hoc fuit initium; nam regia puella in suam rediit terram, nec umquam
postea eam Siculus vidit heros, qui aliquot post annos, si credere nuntiis
traditis par est, uxorem duxit a qua tres genuit liberos.
* * *
Iam
Colapiscis fama volventibus annis per omnes Mediterranei maris oras et
regiones pervaserat, cum ex Melita insula, quae in umbilico maris est
collocata, nuntius advenit terribilis: immensae molis monstrum, Orcam
nomine dictum, mare infestum facere, neque solum piscatores, quorum parvae
scaphae facile a monstro frangerentur, sed etiam nautas terrere, quorum
naves impetum monstri non possent sustinere. Orcam enim dicebant, in antro occultam, auribus attentissimis naves
advenientes interceptas non solum capite, quo tamquam rostro uteretur, sed
etiam caudae ictibus collidere ac frangere. Quae cum Fridericus rex a naufragis accepisset, statim a Colapisce petivit
ut Orcam necaret; regis iniqua iussa Siculus heros capitis damnationem
esse cognovit neque tamen recusavit putans sibi pro sua gente mori non
esse indecorum. Ad rem perficiendam
Colapiscis, quippe qui indolis bonae esset atque quietae, delphinis
inermibus et iocosis adiutoribus usus est: neque illi amici spes
fefellerunt seque socios in discrimine tanto addiderunt.
Primum enim Colapisci suaserunt ut pugionem
semper lateri adligatum haberet: quae res nova fuit atque insolita Siculo
iuveni, qui buccina tantum ad piscatores convocandos uti solitus esset;
deinde Orcam adventantem non omnes uno agmine sed singuli adgredi
statuerunt, quo facilius monstrum confunderent atque tam acriter
irritarent ut Orca undique petita insaniret et posset a Colapisce
comprehendi. Diu Colapiscis et delphini mare
lustraverunt Orcam quaerentes; illa tamen in remoto specu dormiebat, quod
semper facere solebat gravi aliquo scelere facto: nam multos per dies
abunde epulata erat, cum multas scaphas fregisset et piscatores
devoravisset. Diu dormiendo horribile monstrum epulas graves et nefarias
concoquebat. Euntem ad parvam insulam, vel
potius scopulum, ubi phocae albae vivebant, delphini deprehenderunt: ibi
Orca phocarum natos quaerebat, quos quasi ientaculum
ederet. Statim delphinus quidam, omnium
audacissimus, monstrum a tergo aggressus est, vel potius caudam pervellit,
ut arca retro se volveret. Mox alii delphini a fronte, a lateribus
identidem Orcam petiverunt, nec tantum impetum fecerunt, sed etiam,
loquelam piscibus notam adhibentes, eam coeperunt irridere, tamquam
imbellis iam atque ebria anus facta esset. Ictibus atque conviciis undique petita Orca caudam pinnasque agitabat,
ingentes spumarum montes attollebat, dentibus infrendebat, nec ullum
poterat delphinum offendere: conturbata ac perculsa, non tamen defatigata,
aliquamdiu horrendo illo ore, acutis munito dentibus, hians
stetit. Hic Colapiscis rem ausus est facere
nec opinatam nec antea cum delphinis statutam: obviam ivit monstro nec
pugione aggressus est, sed incitato saltu ultra apertas fauces penetravit,
in ventrem illum horrendum se insinuans. Nec
potuit Orca iuvenis consilium praecipere; ubi enim os clausit, iam ille
ultro processerat et in ventrem monstri se insinuaverat, crebris pugionis
ictibus lacerans. Coepit tum Orca furiose
agitari, identidem se volvens: sed dolor crescebat, viscera laniabantur,
sanguis effundebatur copiose: Colapiscis vivus exsiluit, cum illa iam
languesceret atque ultimis caudae ictibus maris aequor
verberaret. Pugnae sub fine amplae sanguinis
maculae aequor signabant, cum interim delphini per undas saltantes et
caudis pinnisque plaudentes laetitiam ostenderent et amici reditum
salutarent. Orcae interitus omnibus gaudio
fuit et solacio, neque solum nautis sed piscibus quoque, qui immane
oderant monstrum.
* * *
Postquam Orcam tam audacter necaverat, Colapiscis, non iam iuvenis, sed
aetate maturior, sperabat se cum uxore et liberis tranquille vivere posse,
longe a regis aula, cuius splendidi thesauri minime animum eius movebant,
cum novum periculum Siciliae terram vexavit. Ignis ille qui in imis Aetnae montis visceribus ardet, extemplo ruptis
fornacibus et montis lateribus laceratis, ex pluribus erupit meatibus et,
tamquam flumen multis distinctum rivis, coepit ad Ionii maris oras lento
sed certo itinere decurrere. Quocumque igneum
flumen pervenerat, omnia peribant: arbores, vineta culta, aedificia; ubi
autem maris oras tetigerat, magnis cum fragoribus propter contrariorum
elementorum commixtionem, maris aequor explodere
videbatur. Sex continuos menses ruina magna
orientalis Siciliae oras turbavit; ubi tandem requievit nec iam Aetna mons
hominibus minabatur, novus terror animos invasit, cum sensim ac sine
intermissione terrae solum subsistere videretur, velut si pars illa
Siciliae quae est inter Pachini et Pelori promunturia in eo esset ut mari
submergeretur. Siciliae rex Fridericus statim
Colapiscem convocavit: videret statim cur Sicula terra subsisteret et
remedium quaereret. Iterum Colapiscis, non
tam iussu regis, sed amore terrae suae motus, ima maris petivit, omnia
oculis perlustravit et rem invenit miram atque terribilem: Siciliam stare
tribus fultam columnis, quarum unam, quae sub Pelori montis radicibus
esset, propter crebros Aetnae montis motus frequenter mutantem ac
quassatam, non iam stare nec Pelori pondus immane posse sustinere,
qua de causa uno ex latere Siculam terram declinare nec longe abesse quin
sensim mari submergeretur. Ima maris iterum
atque iterum Colapiscis petivit et amici delphini ignari periclitantem
amicum secundi et iocosi secuti sunt. Fractam
columnam saepius Colapiscis cum exploravisset, intellexit nihil iam humani
operis fieri posse ut columna montem ut antea
sustineret. Consilium igitur cepit patriae
salutare, sibi funestum; fractae columnae fragmentis remotis, ipse se
substituit, tamquam ex homine caryatis esset factus ibique immotus mansit,
immensos ciens conatus; haud multo post, ut par erat, morte correptus
est. Hoc quoque apud Siculos piscatores
traditum esse accepi: quotannis die sexto mensis Decembris, qui dies est
festus S. Nicolao dicatus, Siculi freti sub undis, aliquid fieri mirum
atque insolitum: delphinos, quibus Colapiscis maxime erat amicus, ad
columnam, quae Pelori montis molem sustinet, convenire laetas nectentes
choreas atque humano prope modo faustis ominibus Siculum heroa
prosequi:
omnia bona sint tibi,
magna laus Colapisci qui Siciliam servavit!
Haec
dum canunt, alii caudis, alii capitibus ingentem columnam expoliunt: algis
et conchyliorum crustis abrasis, Colapiscis vultus apparet delphinis
plaudentibus. Siculus heros, iam maior humano factus, honore gaudet atque
amicis delphinis adridere videtur.
PAVLVS GRASSO
1 De duplici, Catinensi ac
Messanensi, Siculi herois origine, Stephanus D’Arrigo consentire videtur,
qui heroa narrationis suae, cui Horcinus Orca titulus est, Andream nomine,
patre Peloritano (Caitanello) et matre Aetnaea (Nina la Iacitana) natum
esse dicit. Andreas, qui Orcam, horrendum maris monstrum, necat, ingenio
ac moribus potest Colapisci adsimilari.
|