Mundus subterraneus
in XII libros digestus
Liber secundus Technicus

De admirando Globi Terreni opificio
Caput II

De horrendis Terraemotibus anno 1638 in Calabria exortis,
quibus quatuordecim dierum spacio Author magno vitae suae periculo praesens, ejus occasione magna.


Naturae arcana didicit

 

 

Ego itaque anno 1638 una cum duobus Religiosis tertii Ordinis S. Francisci, aliisque duobus saecularibus conducta cymba, 24 die Martii Messana solventes, eo ipso die Pelorum Siciliae promontorium attigimus, ubi triduum sustinentes, cum nullo non calamitatis genere confliximus, adeo omnes loci aërisque injuriae in nos conspirasse videbantur: erant autem haec omnia futura tragoedie quaedam veluti proscenia; semel atque iterum discessum tentavimus, sed frustra, semper in eundem locum repulsi, cum invito mari, tum occulta Dei manu, ut posteà patuit, nos remorante, reversi fuimus; quod nisi factum esset, omnes nos in S. Euphemia, quo properabamus, & ubi negotiorum causa aliquantisper subsistere cogitabamus, mansisset sepulchrum; unde ex hac mirabili Divinae providentiae dispositione didicimus, quàm saepe homo nesciat, quid petat? & quàm vanae & caducae hominum nisi divinae voluntati submittantur fulcianturque, sint dispositiones.
Illucescente itaque die Sabbathi palmarum, quae erat 27 Martii, nos diuturnioris morae pertaesi violentam quasi profectionem occepimus. Mare eo ipso die praeter solitum aestuabat, et ingentes circa Scyllae potissimum locum tot naufragiis infamem, vortices turbinato descensu agebat, ita ut non nobis tantum, sed & plerisque nautis res insolita horrorem incuteret.
Contrario itaque nobis maris aestu phaselum versus Tyndaridas seu Mylas direximus, ut inde proruente Euronoto, breviori & rectiori transitu per Sinum Cujacium ad littora Calabriae propelleremur; at ubi punctum illud maris, quod Liparas inter, Mylas & Promontorium Vaticanum ferme medium est, attigimus; Ego Aetnam & Strongylum diligentius intuitus, eos ingentes fumorum globos, montium adinstar, praeter solitum eructare notabam; quibus longe lateque diffusis, non Lipararum tantum, sed & Siciliae quoque aspectus ex oculis penitus tollebatur: augebant horrorem subterranei quidam veluti mugitus, quos percipiebamus, & fragores cum odore sulphureo, qui nescio quid fatale & funestum insusurrantes in totius Calabriae & Siciliae exitium, quod parabant, unanimi consensu conspirasse videbantur.
Ego hujusmodi impendentium calamitatum prodromis exterritus nautas omnibus, quibus poteram, modis precibusque sollicitabam, ut relicta orà Liparitana, Promontorium Vaticanum recta peterent, addens in magno nos discrimine versari, ne maris aestu abrepti, iter pararemüs irremeabile: Nam Strongylo cum essemus vicini, eum tamen utpote sumo obvelatum non cernebamus fragores solum cum odore sulphureo graveolente, quem exhalabat, sensimus: praeterea mare ipsum fervere, et in aquae bullientis morem agitari, coelo praesertim silente & serenitate claro, aliasque hujusmodi insolitas alterationes subire omnes mirabamur: qui tempore pluviae lacum unquam vidit, innumeris bullulis ferventem, is de maris bullientis fervore, hoc ipso tempore judicium formare poterit.
Porro cum jam capiti Vaticano appropinquassemus, durantibus adhuc iisdem maris symptomatis, ego futuras calamitates quasi praesentiscens, ex inassueta mentis angustia animum meum constringente, palam sociis meis ingentem mox terraemotum secuturum, praedixi; imó valde me vereri, ne totus hic pendentium scopulorum tractus prostratus corrueret, ac proinde ei non nimium appropinquaremus: augurium probavit eventus, post duas enim circiter horas, magnam hujus Promontorii partem una cum vicinis habitationibus concidisse audivimus: Interim iter nostrum prosecuti, Tropaeam incolumes omnes & summo gaudio tandem appulimus; ignari iis periculis quae paulo ante in fervido mari vix evaseramus, modo primum nos infestandos etsi morti vicinos nos esse, coelo praesertim sereno, & fine nube illa, ne quidem suspicari poteramus.
Verum enim vero vix Collegii nostri limina subieram, cum ecce subterraneumeumque formidabilem adinstar curruum summa velocitate agitatorum sonum & strepitum, adeó vehemens & horribilis terrae motus excepit, ut Collegium una cum Oppido subjectoque monte veluti in bilance librari viderentur; Terra adeo vehementi motu subsultabat, ut ego pedibus amplius consistere non valens, subito in terram illisus prono vultu prosternerer, ea que ante mecum animo praesentiscente volueram ipso facto incurrens, animam Deo incessanter, desperata jam vita commendabam.
O quam in hoc angustiae puncto omnia Mundi gaudia desipiebant; quàm uno ictu oculi omnis honor, dignitas, imperium, sapientia, nil aliud nisi fumus, bulla stipula a vento rapta esse videbantur; dum in porta aeternitatis stans, animam corporeis solutam vinculis ad incorruptibilis vitae usuram capessendam transmittere pararem; quod sane ipso momento contigisset, nisi Deo Opt. Max. me singulari gratia sua a ruina murorum praeservatum, ad duriora pro Nominis sui honore et gloria sustinenda destinare visum esset.
In hac mentis lucta, ingentem formidinem cum tegularum cadentium fragores, tum fatiscentium murorum crepitus incitiebant, dum quo fugerem, aut qua ex parte me servare possem, ruinam jamjam ex omni parte muris minitantibus, dispicere non possem; Resumpto tamen animo evasi, ita tamen attonitus, ut cum reddditus mihi essem, sine pileo et pallio me reperirem, quibus tamen recuperatis, sine mora urbem fugiens, ad cybam nostra me contuli, hac eadam mentis costernatione, tum Patres nostri, tum quotquot concomitabantur, laborarunt, dum unisquisque de saute sua sollicitus, ut poterat, virtae fuga, veluti muti atque omni vocis usu destituti, consulere satageret.
Postero die, quae erat Dominica palmarum, iter nostrum prosecuti, mari fervente & mirum in modum tumido Rochettam pervenimus at descensione facta, febris Terre recrudescens, ita ingenti eam concussit paroxysmo, ut cymba ob ingens periculum, quod ex intolerabili Telluris rabie nobis imminebat, repetenda foret.
Erat ibidem domus vicina peregrinis hospitibus recipiendis apta, in quam nos nonnihil quietis capiendae gratia recepimus; at recrudescente Terrae tremore; ego ingentis ruinae nobis imminentis praesagus, aperte dixi, qui vitam in tuto collocare desiderat, is mecum littus repetat, ac proinde hisce commoti verbis comites continuo relicta domo me secuti sunt.
Vix ad dimidium horae nobis in littore commorari concessum fuit, cum ecce denuo Terra solito majori ferocia faeciens, et complura ex circumsitis locis, et hospitium, quod paulo ante deserueramus, vehementi insultu concutiens, non nisi lapidum calcisque acervo post se relicto, postravit, gratias proinde, quas potuimus, maximas Divinae Majestati egimus, quae nos à tam imminenti periculo per occultos instinctus eripuerat.
Locum itaque in quo à tanta terrae excandescentia tutos securosque nos conservaremus, dum quaerimus, ulterius progressi, Lopizium, medium Tropeam inter, & S. Euphemiam Castellum pertigimus, ubi favorem ventorum, quo sinum transfretare possemus, operientes, ab una parte mare vorticibus exaestuans, ab altera parte ingens castellorum pagorumque strages, quo nos verteremus nescii, incredibilem metum incutiebant.
Hisce calatmitatibus dum jactamur, ego curiosius intuitus Strongylum 60 fere milliarium intercapedine dissitum, illum insolito modo furere notavi, totus enim ignibus oppletus videbatur, tanta copia, ut montes flammeos eructare videretur, spectaculum visu horrendum , & animo quantumvis intrepido formidandum.
Intereà sonus quidam adinstar tonitrui, verum ob remotam, qua oriebatur, distantiam; paulo obtusior percipiebatur, qui tamen semper majus majusque in subterraneis cuniculis incrementum sumebat, donec locum subterraneum, cui insistebamus, teneret; ubi tanto fremitu & indignatione concussit terram, ut pedibus amplius consistere impotens, arrepto, quo quisque poterat, obvio virgulto aut frutice maritimo, ne membra nimia concussatione laxarentur, sustinere se cogeretur.
Contigit hac eadem hora res aeterna & immortali memoria digna, subversio videlicet celeberrimi oppidi, quod S.Euphemiam dicunt: Erat hoc in extrema sinus ora situm, sub Equitum Melitensium jurisdictione. Cum itaque ad Lopicium, ex vehementi Terra subsultatione, veluti exanimes in terra prostrati, tandem subsidente Naturae paroxismo, oculis in circumjacentia loca conijectis, ingenti nebula, paulo antem memoratum oppidum circumdatum vidissemus, ter sane post meridiem hora tertia praesertim coelo sereno mira et insolita nobis videbatur; dissipata vero paulitim nebula oppidum quaesivimus, sed non invenimus, mirum dictu, lacu putidissimo in ejus locum enato.
Quaesivimus homines, qui de insolito rei eventu, nonnihil certi nobis enarrare posset, sed formidabilis casus tantaeque stragis nuncium non reperimus.
Naturae ad hoc spectaculum veluti attoniti, & incredibili formidine perculsi, projectis remis tundentes pectora Divinam implorabant Misericordiam, propediem non nisi eandem sortem, aut ultimi Judicii diem exspectaturi:
Confortati tandem ac poenitentiae sacramento expiati,  Deo duce inter tumentes maris fluctus littus oppositum tenuerunt, ubi exscensione facta denuo homines quaesivimus, sed praeter puerum in littore sedentem veluti stupore attonitum, inventus est nemo; hic interrogatus a nobis, quidnam S. Euphemiae contigisset, sed muto locuto nihil extorsimus, metus enim vehemens et formidabilis eventus linguam animumque ita consternarat, ut nec verbis commiseratione plenis, nec ullo charitatis officio ejus animum devincire nobis possemus; cibum oblatum omnem penitus nimio dolore & maerore oppressus aversabatut, digitis solum extensis Sanct-Euphemianam catastrophen innuere videbatur.
Consolationis itaque omnis expers, vultuque subtristi & capta mente homini similis, à nobis recedens in proximam sese sylvam proripuit, nunquam amplius visus.
Nos itineri insistentes Nicastrum, Amanteam, Paulam, Belvederium transeuntes, nil aliud ad 200 millia passum, nisi cadavera urbium, castellorum strages horrendas reperimus, hominibus per apertos campos palantibus, & praetimore veluti exarescentibus; Ultimi Judicii diem jam jam imminere dixisses.
His magno nostri stupore simul & dolore visis, tandem inter ingentia aestuantis maris pericula, infelici sane itinere Neapolim tandem tenuimus. Quid jam mihi acciderit, fequentibus Lectori paucis exponam.

   

 

Athanasii Kircheri
 


 

 

www.colapisci.it